Nos Herricus plebanus de Eperyes et vicearchidiaconus magistri Dominici de Comitatu Sarus, damus pro memoria, quod domina Margareta relicta comitis Stephani de fynta, pro qua magister Johannes filius eiusdem domine cum procuratoriis litteris comparuit, ab una parte, magister Johannes filius vz ab altera coram nobis personaliter constituti, dixerunt oraculo viue uocis, quod super dote et rerum parafernalium (így) filie eiusdem domine, quam super predicto magistro Johanne filio vz requirebat, propter bonum pacis per arbitrium proborum virorum taliter inter se dixerunt concordasse. quod idem magister Johannes filius vz assumpsisset soluere et coram nobis assumpsit sex marcas, de quibus sex marcis marcam cum dimidia persoluit, quintam dimidiam uero debet soluere in terminis in terminis (így) infrascriptis, de quibus debet soluere duas marcas et fertonem in octauis pentecostes nunc venturis in estimacione condigna, tali condicione quod si non solueret, predictam alteram mediam marcam amitteret et insuper in decem marcis iudicy remaneret; residuas vero duas marcas et fertonem in octauis beati Jacobi apostoli nunc venturis debet soluere ex toto in promptis denarys pro tempore currentibus, tali pena et obligacione interposita, quod si secus faceret amittet pecuniam in prioribus terminis persolutam, et insuper in decem marcis dignossceretur remanere. Datum in uilla Eperes (így) in festo beati Johannis ante portam latinam. Anno domini M° CCCmo xlmo secundo.
Kivűl: memorialis pro magistro Johanne filio Vz contra dominam Margaretam relictam comitis Stephani de fynta super solucione quatuor marcarum cum dimidia ad octauas pentecostes.
Papíron, zárlatán kerek pecsét töredékeivel; eredetije Lapispatakon, a Keczer cs. ltárában. Közli: Nagy Gyula.