Nos wyllermus Druget Palatinus et Judex Comanorum damus pro memoria, quod Gregorius filius Itemery de sancto Georgio Comitatus de Sarus ad nostrum personaliter accedendo presenciam iuxta continenciam priorum litterarum nostrarum in octauis beati Georgy martiris contra Johannem filium Johannis de sancto Georgio proposuit tali modo, quod ipse quinta feria proxima ante festum beati regis Stephani cuius proxime adueniret reuolucio annualis ad possessionem suam Gyechehalma vocatam potencialiter veniendo vnum iobagionem suum nomine petrum verberari fecisset, per quod ipsa villa desolata extitisset. Quo audito Georgius filius eiusdem Johannis pro eodem cum procuratoriis litteris Capituli Scepsyensis exsurgendo ipsum Johannem patrem suum innocentem fore et immunem allegauit in premissis, et quia idem Gregorius per nos terna vice requisitus accionem suam supradictam testimonio humano comprobare assumpmebat, Ideo Judicantes decreuimus, quod ipse Gregorius accionem suam supradictam in octauis natiuitatis sancti Johannis baptiste proxime venturis coram Capitulo ecclesie Scepsyensis contra ipsum Johannem filium Johannis testibus quibus euidencius poterit comprobare teneatur. partes autem, ipsius testimony seriem octauo die in litteris ipsius Capituli nobis reportabunt. Datum in wyssegrad octauo die termini prenotati. Anno domini M° ccc° xlmo secundo.
Kivűl: pro Gregorio filio Itemery contra Johannem filium Johannis super testimonio coram Capitulo ecclesie Scepsyensis in octauis natiuitatis sancti Johannis baptiste producendo, et octauo die ad Judicem.
Hártyán, zárlatán kerek pecsét nyomaival; eredetije Lapispatakon, a Keczer cs. ltárában. Közli: Nagy Gyula.