Lodovicus dei gracia rex Hungarie fideli suo magnifico viro Nicolao vayuode transiluano et comiti de Zonuk salutem et graciam. Dicitur nobis in persona Nicolai dicti wos fily Emuch quod ipse pro suis servicys et seruiciorum suorum meritis a domino Karolo quondam illustri rege Hungarie genitore nostro charissimo huius modi graciam mediantibus suis literis factam optinuisset quod ipse dominus Karolus Rex pater noster eundem Nicolaum tam super facto possessionario quam super aliis causis nocumentis et alys quibuslibet factis in castro nostro Chychou vocato in nostris seruicys residente quibuspiam per eundem perpetratis et irrogatis a iudicatu et iurisdiccione quorumlibet iudicum et iusticiariorum regni et specialiter voyuode sui terre transilvane pro tempore constitutorum per omnia exemisset; vos autem nunc eundem Nicolaum contra formam premisse gracie per eundem dominum Karolum patrem nostrum sibi mediantibus suis literis vt premisimus sibi (így) facte iudicare et vestro astase iudicio conpellere intenderetis. Quare fidelitati vestre firmiter precipimus per presentes quatenus eundem Nicolaum contra premissam graciam per eundem dominum Karolum patrem nostrum sibi factam, et eciam quousque nos visitabitis nobiscum tractaturi, iudicare vel vestro astare iudicio non presummatis, prout in literis eiusdem patris nostri videbitis contineri. Datum in Wissegrad secundo die festi beati Martini confessoris anno domini M° CCC° xlmo secundo.
A pecsét alatt: Relacio Thome quondam voyuode per magistrum Peteu.
Hártyán, nagy kerek pecsét nyomaival; eredetije a gr. Wass cs. czegei ltárában, Miscell. nr. 10. Közli: Deák Farkas.