Nos Lodovicus dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis quod magistri Petrus rufus et Joannes dictus achyl frater suus coram nobis personaliter constituti proposuerunt oraculo vive vocis, quod quia ipsi procul abinuicem facerent residenciam et obhoc possessiones eorum pariter conservare propter loci distanciam nequirent, Ideo ipsi inter se taliter ordinassent, quod possessiones Pese iuxta Gyungus et Gulach iuxta Raba ac Bud in comitatu de wosvar, necnon kath in comitatu vesprimiensi existentes prefatus magister Joannes dictus Achyl ipsi magistro petro rufo fratri suo commisisset possidendas, tenendas et conservandas cum omnibus suis utilitatibus et pertinencys vniuersis, et econuerso idem magister Petrus possessionarias porciones suas in Kezu et in Scenthegyud in partibus Transilvanis existentibus habitas prefato magistro Joanni dicto Achyl fratri suo similiter cum omni sui iuris plenitudine et utilitatum integritate commisisset possidendas, tenendas et conservandas. Datum in Vissegrad feria sexta proxima ante festum assumpcionis virginis gloriose, anno domini M° CCC° xlmo quarto.
Eredetijét a gr. Wass cs. czegei ltárában őrzik. Közli: Deák Farkas.