Nos Capitulum ecclesie Strigoniensis memorie commendantes (így) quibus expedit vniuersis, Quod Stephanus filius Lachk de Belien ex una et magister Thomas filius Buken de Beel ex altera coram nobis personaliter constituti, per eundem Stephanum propositum nobis extitit ministerio viueuocis et relatum, quod ipse pro repellendis quibusdam necessitatibus suis ipsum ad presens vrgentibus, videlicet pro nupcys suis quam pro nunc celebrare intendit, vniuersas porciones possessionarias in terris seu possessionibus in Zuch et Buruznuk vocatis habitas in Comitatu Heueswyuariensi existentes cum omnibus vtilitatibus suis et pertinencys quibuslibet ipsum titulo Juris hereditarii contingentes dicto magistro Thome filio Buken pro duodecim florenis aureis pignori obligasset et coram nobis obligauit, quosquidem duodecim florenos aureos idem magister Thomas coram nobis eidem Stephano plene persoluit et integre. Ita tamen, quod quandocunque temporis in processu idem Stephanus ipsos XII. florenos ipsi creditori suo persoluerit, idem rehabita pecunia sua ipsas possessionarias porciones reddere et remittere teneatur occasione qualibet proculmota. datum in quindenis festi Epiphaniarum domini. Anno eiusdem M°. CCCmo. xlmo. nono.
Hártyán, hátlapján tojás alakú pecsét maradványaival; eredetije Lapispatakon, a Keczer cs. ltárában. Közli: Nagy Gyula.