Nos magister Paulus vice comes Newgradiensis et quatuor iudices nobilium eiusdem comitatus, Damus pro memoria, quod cum feria secunda proxima ante festum nativitatis virginis gloriose Stephanus et Farkasius filii Petri filii Farkasi de Scechen contra Johannem filium Pethew iobagionem Stephani dicti wrdug de Kisvasan peremtorie respondere coram nobis comparere debuisset (így), ipso termino adveniente pro predicto Johanne filio Pethew Stephanus predictus dominus suus cum litteris nostris procuratoriis comparuit, pro predictis vero magistris Stephano et Farkasio Michael filius Mikow de nunusag (így) cum litteris procuratoriis nostris asstitit, egisset idem Stephanus predictus wrdug in persona iobagionis sui dicti Johannis quod predicti Stephanus et Farkasius et ad ipsum pertinentes in anno presenti feria tercia ad domum ipsius Johannis venientibus (így) res sedecim florenos vallentes furtive ab eodem abstulisset de quibus vero rebus ipsi predicti Stephanus et Farkasius urem frenum in specie restituisset (így) tandem eciam in congregacione domini Nicolai palatini eidem Stephano dicto wrduc domino ipsius Johannis filii Pethew tria rethe leporoferales (így) duo pepla reddere et restituere assumpsisset, econverso idem Michael procurator predicti Stephani et Farkasi premissa non fecisse ac dixit eosdem Stephanum et Farcasium in hoc facto inculpabiles et innocentes, nos vero auditis parcium proposicionibus ipsam causam iudicantes decrevimus, quod feria secunda proxima post festum sancte crucis idem Stephanus et Farkasius sexto se sibi similibus debent prestare sacramentum coram nobis, ut ipsi et ad ipsos pertinentes ad domum predicti Johannis non sint ituri in die predicto furtive ab eodem sedecim florenos vallentem non receperint (így), nec de predictis rebus unum frenum restituerint in super tria rethe leporales et duo pepla in congregacione palatini restituere non assumpserint. Datum in die predicto anno domini Mmo CCCmo quinquagesimo primo.
Kivűl: Pro Johanne filio Pethew iobagione Stephani dicti wrdug de Kiswassan, contra Stephanum et Farcasium magistros filios Petri filii Farkasi de Scechen ad feriam secundam proximam post festum sancte crucis iuramentalis.
Papíron, zárlatán egy még meglehetősen ép kis kerek pecséttel, melynek paizsában felűlről lefele nyúló oroszlán karom látható, köriratából: S. PAVLI FIL...... ISDII.. N† betűk olvashatók. Eredetije Lapispatakon, a Keczer cs. ltárában. Közli: Nagy Gyula.