Nos capitulum Budensis ecclesie memorie commendamus presencium per tenorem, quod Nicolaus dictus voos, Ladislaus, Johannes dictus Acyl, Laurencius dictus voos, Thomas et Desew similiter voos dictus filii Joannis filii Emuch de Kezu de comitatu Kulusiensi coram nobis constituti dixerunt eo modo, quod quia ipsi cum petro dicto verres (így) fratre ipsorum in omnibus possessionibus ipsorum essent indiuisi, ne aliquod error inter ipsos in factis possessionum eorundem contingeret et ipsis vel eorum posteritatibus preiudicium generaret, predictum petrum dictum veres a perdicione, alienacione, vendicione, obligacione, donacione alicuius possessionis vel possessionarie porcionis in quibus ipsi iura dignoscuntur habere, specialiter super facto possessionis Katl vocate in comitatu wesprimiensi existentis, et omnes alios cuiuscunque essent homines status et honoris, ab acquisicione, recepcione, empcione vel alicuius racionis titulo habitacione et occupacione ac se aliquo modo intromissione earundem et in easdem prohiberent et prohibuerunt coram nobis. In cuius prohibicionis testimonium presentes literas nostras concessimus eisdem communi iusticia svadente. Datum in festo conversionis beati pauli apostoli anno domini M° CCC° quinquagesimo quarto.
Hártyán, hátlapján pecsét nyomaival; eredetije a gr. Wass cs. czegei ltárában. Közli: Deák Farkas.