Nos conventus monasterii beate virginis Marie de Clusmonostra memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis, quod Johanne filio Johannis dicti Chente de genere Aba ab una parte, Item magistro Nicolao dicto Wos coram nobis personaliter constitutis per eundem Johannem filium Johannis dicti Chente confessum extitit nobis pariter et relatum, quod ipse quendam montem suum Borzua vocatum et quandam possessionem suam Huzyumezev nominatam ipsum hereditario contingentes in Comitatu de Interiori Zonuk existentes cum omnibus utilitatibus et pertinencys ad ipsum montem ad ipsamque possessionem spectantibus ipsi magistro Nicolao dicto Wos ac Ladislao, Stephano, paulo et Johanni filiis sororis sue vterine ex eodem Magistro Nicolao dicto Wos procreatis et procreandis perpetuo et irrevocabiliter tradidisset et contulit coram nobis, modo premisso tenendam atque possidendam sive tenendum vel possidendum. Ita tamen quod idem Magister Nicolaus dictus Wos et predicti fily sui eundem Johannem filium Johannis dicti Chente de reditibus et prouentibus predicti montis Borzua et dicte possessionis Huzyumezev nominatis vsque vitam suam nutrire et conseruare teneantur; presentes uero quandocunque nobis reportate fuerint nostro privilegio confirmabimus. Ad cuius rei ueritatem presentes nostras concessimus literas patentes sigilli nostri munimine roboratas. Datum quarto die festi Omnium Sanctorum. Anno domini Millesimo, trecentesimo, quinquagesimo sexto.
Hártyán, hátlapján pecsét maradványaival; eredetije a gr. Wass cs. czegei ltárában. Közli: Deák Farkas.