Nos Nicolaus Kont Regni Hungarie palatinus et Judex comanorum. memorie commendamus. Quod Thomas filius Matheus pro Dominico filio Mathie et Palcha filio Chank de Roskoan cum procuratoris litteris Capituli ecclesie Scepsiensis iuxta continenciam priorum litterarum nostrarum prorogatoriarum in octauis die (így) Strennarum proxime preteritis in figura nostri Judicy comparendo, proposuerat eo modo, quod Johannes filius wz et Kelen filius eiusdem feria tercia proxima post festum beati Mychaelis archangeli cuius tunc preterisset reuolucio annualis ad possessionem dictorum dominici et palcha Roskoan scpradictam potencialiter veniendo ibi quendam Jobagionem ipsorum petrum nomine verberassent ac verberari fecissent culpis suis nullis requirentibus in preiudicium eorum non modicum et iacturam. Tamen ydem dominicus et palcha non verberacionem dicti petri Jobagionis eorum super dictos Johannem et Kelen sed iniuriam atque desolacionem dicte possessionis eorum prosequerentur. Quo percepto prefatus Kelen pro se personaliter pro ipso vero Johanne patre suo cum procuratoriis litteris dicti Capituli ecclesie Scepsiensis in nostram exsurgendo presenciam responderat ex aduerso, quod ipse ac dictus Johannes pater suus in totali premissa accione dictorum dominici et palcha insontes foret (így) penitus et inmunes. (V)nde quia prenominatus Thomas procurator dictorum dominici et palcha accionem eorum prenotatam nullo euidenti documento declararat (uec) in futurum declarare assumpserat pro eo nos vnacum Regni nobilibus nobiscum in Judicio assedentibus commiseramus Judicando vt memorati Johannes et Kelen quilibet eorum tercio se nobilibus in octauis diey medy quadragesime tunc venturi videlicet fecia quarta coram dicto Capitulo Scepsiensi super eo, quod ipsi in totali premissa accione dictorum dominici et palcha innocentes essent et inmunes, sacramentum prestare et abhinc ipsius Juramenti seriem ad octauas festi beati Georgy martiris tunc venturas in litteris dicti Capituli Scepsiensis ipse partes nobis (tenentur) reportare. Tandem ipsis octauis aduenientibus Ladislaus filius Nicolai pro eisdem Johanne filio wz et Kelen filio suo (in) nostram veniendo presenciam litteras predicti Capituli Scepsiensis nobis presentauit in quarum tenoribus ipsum Juramentum per eosdem Johannem filium wz et Kelen filium suum cum eorum coniuratoribus super premissis iuxta nostram Judiciariam commissionem comperimus depositum extitisse. Vnde nos visis ipsius litteris Capituli ecclesie Scepsiensis eosdem Johannem filium wz et Kelen filium suum racione omnium premissorum reddidimus et commisimus expeditos testimonio presencium mediante. Datum in Vyssegrad duodecimo die termini reportacionis seriey prenotate. Anno Domini m° ccc° Sexagesimo primo.
Papíron, hátán kerek pecsét maradványaival; eredetije Lapispatakon, a Keczer cs. ltárában. Közli: Szádeczky Lajos.