Nos capitulum ecclesie beati Martini de Scepus memorie commendamus, quod cum Valentinus filius Petri de Mochola de comitatu Zarus ab una ac Nicolaus frater eiusdem Valentini de eadem parte ex altera iuxta continenciam litterarum nobilium virorum magistri Michaelis filii frank vicecomitis et Judicum nobilium de dicto Comitatu infrascriptam possessionariam divisionem pariter et conposicionem in octavis diei cinerum litteris nostris debuissent confirmare seu roborare, tandem ipsis octavis occurrentibus predicti Valentinus ab una et Nicolaus ab altera personaliter coram nobis conparuerunt et exhibentes easdem litteras in specie, sunt confessi, sicuti prius sic et nunc in dicta possessione ipsorum Mochyla et Bodusfalva perpetnum fecisse divisionem per ordinacionem proborum et nobilium virorum per ipsos conductorum et fecerunt coram nobis pari voluntate possessionarias porciones nondum divisas in duas condividendo partes coequales de quibus vnam partem quam idem Nicolaus maluisset pro se eligendo reliqua parte remanente Valentino supradicto ita videlicet quod duas particulas terre ipsorum in dictis duabus possessionibus habitas dudum iuxta continencias litterarum nostrarum eque divisas et signo metali consignatas suo modo prout sunt divise et in suo vigore stare dimisissent, terciam autem particulam terre in eisdem duabus possessionibus adiacentem in duas partes funiculo distribucionis dividendo coequassent, cuius una pars predicto Nicolao et altera eidem Valentino deriuata extitisset. Nemus eciam ipsorum seu silviam vetidam (így) wlgariter erestwyn dictam in dicta Mochyla de arboribus querci similiter in duas partes divisissent quarum una a parte orientali vie de dicta Mochyla in Zarus transeuntis predicto Nicolao et alia a parte meridionali predicto Valentino remansissent. Item superior pars alterius nemoris ipsorum in eadem Mochila in loco aquoso seu humoso eidem Nicolao et pars inferior Valentino predicto cessisset cuilibet parcium cum terris pratis et utilitatibus suis universis. Nemus vero in dicta possessione Bodusfalva sub quodam parvo monticulo inter Wespotaka et Mochulapotaka habitum similiter in duas partes divisissent coequales cuius pars occidentalis circa fluvium Swyna predicto Nicolao alia vero pars ipsius orientalis supradicto Valentino remansissent possidende; de facto vero molendini taliter concordassent quod modernum fossatum molendini infra predictam villam Mochyla ipse Nicolaus pro se elegisset Valentinus vero ubicunque in sua porcione voluerit, preterquam in medio ville facere nequeat, molendinum construendi habet et habebit facultatem, pratum vero circa fluvium Swyna prope predictum fossatum existens in duas partes divisissent, cuius inferior pars a parte molendini predicto Nicolao cessisset alia parte eidem Valentino remanente, divisionem insuper predictarum duarum villarum eorum secundum quod aliis litteris nostris sunt divise stare permisissent, universas litteras ipsorum causales inquisitorias et prohibitorias contra sese hucusque emanatas cassas relinquendo et viribus carituras, tali vinculo interiecto, quod si qua parcium tempore progressivo de premissis divisione et ordinacione resiliret penam quadraginta marcarum absque Iudicis porcione incurreret contra partem in ipsis perseverantem, ad quod se et suos successores partes predicte spontanea ipsorum obligarunt voluntate. Datum in octavis supradictis Anno domini M°. CCC°. lx° tercio.
Hártyán, hátlapján kerek pecsét nyomaival; eredetije Lapispatakon, a Keczer cs. ltárában. Közli: Szádeczky Lajos.