Nos Capitulum ecclesie Castriferrei Memorie commendantes Significamus tenore presencium quibus expedit vniuersis, Quod nobilis domina filia scilicet Nicolai fily Buzad de Haholth, consors vero Johannis fily Johannis de koltha, nostri in presencia personaliter constituta confessa extitit oraculo viue vocis quod quia memoratus Johannes dominus et maritus suus ac Georgius frater eiusdem in vniuersis possessionibus suis paternis videlicet Haholth Zygeth in Zaladiensi et Vrs Simigiensi Comitatibus existentibus alysque omnibus eundem Nicolaum filium Buzad patrem suum tangentibus ipsorum meritoriis seruicys laboribusque et expensis ipsam a regie maiestatis Clemencia inpetrando verum heredem constituissent, licetque ipsorum expensa et labores ad magis se extendere noscerentur, ac tamen easdem possessiones suas paternas quaslibet cum omnibus suis vtilitatibus memoratis Johanni domino et marito suo ac Georgio fratri eiusdem pro quingentis marcis promptorum denariorum grauis ponderis inpignorasset ymo inpignoravit coram nobis isto modo ut nec ipsa nec aly redimere volentes processu temporum in estimacione nisi pro eisdem quingentis marcis promptorum denariorum modo premisso grauis ponderis haberent liberam redimendi facultatem, grauamine quolibet non obstante. In cuius rei memoriam presentes concessimus litteras nostras priuilegiales pendenti Sigillo nostro consignatas, medioque alphabeto intercisas. Datum in festo beati luce euangeliste Anno domini M° cccmo lxmo quarto. Honorabili viro domino Stephano preposito, filio magistri Chenyg domini de vgud, discretis viras magistris Martino Custode, Mychaele Cantore et Bartholomeo decano ceterisque fratribus in ecclesia nostra existentibus et iugiter famulantibus regi sempiterno.
Ugyancsak a vasvári káptalannak 1383-ban „in festo beati Galli confessoris” Kolthai György számára kiadott átiratából, melynek eredetije megvan a gr. Khuen-Héderváry cs. ltban, „Viczay rész” fasc. 48. nr. 19. Közli: b. Radvánszky Béla.