Nos magister Ladislaus filius Ladislai comes de Clus, Joannes filius Dominici et Michael dictus Heuke iudices nobilium de eodem, damus promemoria quod cum secundum continenciam priorum literarum nostrarum prorogatoriarum magister Stephanus et Paulus filii Nicolai dicti Vos contra Andream clericum filium Johannis filii Nicolai de Gyrolth feria quarta proxima ante festum annunciacionis beate virginis coram nobis respondere debuissent super hanc causam quod quando magister Nicolaus dictus Vos pater ipsorum comes de Clus fuisset ante vice comitem eius nomine Thomam predictus Andreas clericus in birsagio remansisset, pro quo birsagio predictus magister Nicolaus ad possessionem predicti Andree clerici in Donchhaza uenisset et exegisset et insuper desolasset, cum qua desolacione eidem Andree clerico sex marcarum dampna intulisset, ideo nos eandem causam ex uoluntate ambarum parcium ad quindenas datarum presencium duximus prorogandam, tali modo quod si interim concordari possunt benequidem, si vero non tunc in predicto termino coram nobis cum plena responsione conparebunt. Datum in Clus feria quarta proxima ante festum annunciacionis beate virginis. Anno domini M° CCC° lx° septimo.
Kivűl: Pro magistro Stephano et Paulo filiis Nicolai dicti vos contra Andream clericum super sex marcarum dampna ad quindenas prorogatoria.
Szakadozott papíron, három záró pecsét töredékeivel; eredetije a gr. Wass cs. czegei ltárában. Közli: Deák Farkas.