Nos magister Nicolaus filius petheu Comes de doboka et Thomas filius Raphaelis Judex nobilium de eodem Memorie commendamus per presentes quod cum nos ad peticionem magistri Mychaelis fily Jacobi de Sancto Egidio Judicis nobilium soci nostri predictum magistrum Thomam filium Raphaelis vnum ex nobis Judicem nobilium socium nostrum duximus transmittendum, idem magister Thomas ad nos reuersus nobis tali modo affirmauit, quod idem magister Mychael filius Jacobi Elyam dictum Kumlus iobagionem magistri Stephani dicti Wos ad presenciam eiusdem magistri Stephani domini sui legitime in causam attraxisset, proponens contra ipsum Elyam tali modo, quod vnum equum suum sex florenos valentem cum hospitalitate eiusdem Elye ab eodem subtraxyssent et omnia premissa et singula premissorum iuridice contra eundem Elyam comprobare promptus erat et paratus, quibus auditis predictus magister Stephanus dictam causam iobagionis sui ad requisicionem regni nobilium prorogasset et eidem magistro Mychaeli filio Jacobi actori de regni consuetudine nullam iudicium et iusticiam inpendisset. Datum in lona feria tercia proxima ante festum beati Gregori pape anno domini Mmo. cccmo. lxxmo. secundo.
Papíron, hátlapján két pecsét töredékeivel; eredetije a gr. Wass cs. czegei ltárában. Közli: Deák Farkas.