Nobili viro Stephano franch vicevoyuode Transsyluano Johannes filius Emerici de patha et Emericus filius Beke de Fratha Judices nobilium Comitatus de Clus debitam reuerenciam cum honore. Noueritis nos literas vestre nobilitatis recepisse in hec verba: Nos Stephanus franch vicevoyuoda transsyluanus nobilibus viris Judicibus nobilium Comitatus de Clus amiciciam paratam cum honore, dicit nobis Stephanus dictus vos de sancto Egidio quod ladislaus filius desew et leukus fratres sui porciones ipsorum possessionarias Ryna vocate (így) Nicolao dicto Zupus de Erke et Georgio filio ladislai de Bothhaza pignori obligassent et idem Nicolaus Zupus ac Georgius filius ladislai porcionem suam possessionariam in eadem Ryna habitam propria eorum auctoritate mediante vsi et vsifacti extitissent ob hoc centum florenum dampna perpessus extitisset. Super quo vestram requirimus amiciciam presentibus quatenus vnum vel duos ex nobis ad premissa exsequenda transmittatis qui ab omnibus quibus incumbit meram sciat veritatem quam demum nobis suo modo amicabiliter rescribatis. Datum Torde die dominico proximo post octauas Epiphaniarum domini anno eiusdem Mmo cccmo lxxxmo sexto. Nos igitur congruis et Juri consonis vestris amicabilibus peticionibus ac insticie annuentes ut tenemur vnum ex nobis videlicet eundem Emericum filium Beke ad premissa exsequenda duximus transmittendum, Qui tandem exinde ad nos reuersi nobis requisiti recitauit (így) quod ipse ab omnibus quibus decuisset et licitum fuisset diligenti inquisicione prehabita talem de premissis sciuisset veritatem quod Jobagiones Nicolai Berkenes Petri fily Galli de Fratha ac Georgy fily ladislai de Bothhaza porcionem possessionariam Stephani dicti vos in predicta possessione Ryna habitam sicut porciones inpignoratas vsi et vsifacti extitissent. Datum in apathyda quarta feria proxima post festum beate dorothee virginis et martiris anno domini prenotato.
Papíron, hátlapján két pecsét töredékeivel; eredetije a gr. Wass cs. czegei ltárában, Lit. G. nr. 19. Közli: Deák Farkas.