A teljes cím: A pozsonyi káptalan Smylo pozsonyi comesnek és bírótársainak bizonyos marchamagyari birtokrészt illetőleg a bolchusamuthi nemesek javára hozott ítélete folytán a kérdéses területet IV. Béla király 1238. évi privilegumában megírt határai szerint körűljáratja, s birtokába a nevezett nemeseket beiktatja.
1388. jul. 16.
Capitulum Ecclesie Posoniensis Vniuersis xpi fidelibus tam presentibus quam futuris presentem paginam intuentibus Salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum igitur noticiam harum serie volumus peruenire, Quod nos litteras adiudicatorias Magnifici viri domini Smylonis de Cuonstat Comitis et Capitanei nec non Judicom Nobilium Comitatus Posoniensis nobis directas amicabiliter recepimus hunc tenorem per omnia continentes: Amicis suis Reuerendis Capitulo Ecclesie Posoniensis Dominus Smylo de Cuonstat Capitaneus et Comes Posoniensis ac Judices Nobilium de eodem amiciciam paratam cum honore. Noueritis quod nos feria sexta proxima post festum beatorum petri et pauli apostolorum ex speciali mandato litteratorio Illustris principis domini Iodoci Marchionis Morauie iniuncto, vnacum Jacobo Venturini et vobiscum ac alys nobilibus in sede nostra consedissemus Judiciaria et causas quorumlibet litigancium insto Juris tramite dimicientibus, Tandem Andreas Villicus Spedul dictus Jurati et vniuersi Ciues de villa Marie actores, contra Magistros Alexandrum, Stephanum, Mathyus, Jacobum et Ladizlaum de Gwrgeteg, ac alterum Ladislaum filium Johannis et Nycolaum filium Georgy de Kelethy, Item Stephanum et Jacobum filios Nycolai ac alios nobiles de Bolchusamuth in causam attractos, in figura nostri Judicy personaliter comparentes, Nycolaus Bodnar dictus procurator ex speciali commissione dictorum actorum a nobis postulatus et concessus de medio aliorum exsurgendo et in personis eorundem actorum contra annotatos Magistros Alexandrum, Stephanum, Mathyus, Jacobum et Ladizlaum de Gwrgeteg, ac alterum Ladislaum filium Johannis et Nycolaum filium Georgy Kelethy, Item Stephanum et Jacobum filios Nycolai ac alios nobiles de Bolchusamuth, proposuit tali modo, Quod particula terre quam ipsi a predictis nobilibus recaptiuassent, ipsorum esset et ad terram Thymothey olym Castrensis Marchamagyar vocate per Andream Regem Hungarie ipsis collate pertineret, ad cuius probacionem exhibuit nobis litteras eiusdem domini Andree Regis priuilegiales, sub anno domini M°. CCmo lxxxxmo. octauo emanatas, In quibus inter cetera vidimus contineri, Quod predictam terram Thymothei hominis condicionary, Marchamagyar vocata (így), In qua Ecclesia beate virginis est fundata ipsis donasse comperimus manifeste, Quo percepto dictus Alexander tam pro se quam pro prefatis Stephano, Matthyus, Jacobo, Ladizlao, altero Ladizlao et Nycolao, nec non Stephano et Jacobo ac alys nobilibus de Bolchusamuth, respondit exaduerso Quod ipsa particula terre modo quo supra per ipsos occupata vllovmquam tempore ad ipsam terram Tymothei Marchamagyar pertinuisset et pertineret de presenti, sed ipsis hereditario Jure dinosceretur pertinere, et antequam dictus Rex Andreas dictis actoribus dictam terram Marchamagyar vocatam dedisset et donasset, semper predecessores ipsorum et ipsi in pacifico dominio ipsius particule terre extitissent, et olym Rex Bela ipsam particulam terre ipsorum et dictorum nobilium de Bolchusamuth a terra Thymothei Marchamagyar vocata per sequestraciones metarum per homines suos de Curia sua specialiter ad hoc deputatos distinxisset et separasset, ad cuius probacionem predictus Alexander pro parte predictorum suorum proximorum litteras predicti domini Bele Regis priuilegiales, sub anno gracie Mmo. CCmo xxxmo, octauo confectas nobis demonstrabat, confirmantes litteras olim Andree Comitis posoniensis, ac Johannis prepositi Ecclesie eiusdem super sequestracione predictarum metarum a terra Thymothei, In quibus inter cetera comperimus, Quod ydem Andreas Comes et Johannes prepositus ex litteratorio mandato eiusdem domini Bele Regis ad facies possessionum Sauli predecessoris predictorum Nobilium accessissent, et ibidem signis metalibus a terra Thymothei Marchamagyar vocata sequestrassent et separassent, prout in eisdem litteris priuilegalibus cursus metarum habebatur. Nos igitur auditis parciam proposicionibus, visisque earum Instrumentis litteralibus, Quia predictus Andreas villicus Spedul dictus et Jurati Ciues ac Vniuersi hospites de villa Marie actores, predictam particulam terre per ipsos occupatam, nec secundum Cursus metarum, nec eciam euidenti documento, nec in litteralibus munimentis ipsorum fore comprobare poterant, nec in futurum ad nostram ternariam requisicionem assumpmebant comprobare, et predicti nobiles in causam attracti tam per demonstraciones et reambulaciones iustarum metarum secundum continencias litterarum priuilegialium ipsius Bele Regis, quam eciam euidenti racione predictam particulam terre per ipsos actores potencialiter absque vlla Justicia occupate, ipsorum esse et Jure hereditario ipsis pertinere declarabant manifeste, Ideo nos vnacum predictis Jacobo Venturini et vobiscum ac alys nobilibus in sede nostra Judiciaria consedentibus, Judicantes commisimus eomodo, Quod pretactam terre particulam ad villas Chulstw et Theyfalua ipsorum nobilium pertinentem, per ipsos Andream villicum Juratos Ciues et vniuersos hospites de villa Marie occupatam, dictis nobilibus secundum continencias litterarum predicti domini Bele Regis adiudicauimus et adiudicamus, pro autem indebita occupacione et detencione potenciaria predicte particule terre, eo quod ipsi absque hominibus vestro et nostro sepedictam particulam terre semetipsi occuparunt et occupatam detinuerunt, ac eciam factum potenciarium dictis nobilibus et eorum Jobagionibus iutulerunt, prout littere vestre Inquisicionales nobis seriose declarabant, ipsos in facto potencie contra predictas nobiles fore commisimus conuictos. Ipsis autem actoribus in facto premisso perpetuum silencium inponentes. Super quo petimus vestram amiciciam diligenter, Quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Magister Jacobus Litteratus de Gumba, homo noster et vnus ex nobis, ad faciem iam dicte particule terre vicinis et commetaneis suis vniuersis legitime inibi conuocatis et presentibus accedendo, ipsamque terre particulam per veras metas et antiquas reambulent, et in locis necessarys iuxta veteres nouas metas erigendo vel easdem ronouando, reambulatamque statuant eandem ipsis Alexandro Stephano Matthyus Jacobo et Ladizlao ac altero Ladizlao filio Johannis, necnon Nycolao filio Georgy, eo Jure quo ipsis foret adiudicata perpetuo possidendam contradiccione dictorum actorum non obstante, predictos vero Stephanum et Jacobum filios Nycolai ac alios nobiles de Bolchusamuth reambulatis metis ipsorum et renouatis aut nouas secus veteres erectis, similiter in eorum statuant Juribus, contradiccione iam dictorum actorum postergato (így). Et posthec tocius facti seriem prout expediens fuerit nobis amicabiliter rescribatis. Datum Posony Secundo die termini prenotati. Anno domini Mmo. CCCmo. Lxxxmo. octauo. Nos igitur amicabilibus peticionibus dictorum domini Smylonis de Cuonstat Comitis et Judicum nobilium Comitatus Posoniensis annuentes, vnacum Jacobo Litterato de Gumba homine predicti domini Smylonis Comitis et Stephano filio Lachk de Chenkezfalua Judice nobilium, nostrum hominem Magistrum Laurencium socium et Concanonicum nostrum ad infrascripta exequenda pro testimonio transmisimus fidedignum. ydem ad nos reuersi nobis consona voce retulerunt, Quod ipsi ferira tercia proxima post octauas predicti festi beatorum petri et pauli apostolorum proxime preteritum (így) ad faciem eiusdem particule terre Magistrorum Alexandri fily Stephani, Stephani fily Nycolai, Mathyus fily Mathyus, Jacobi et Ladizlai de Gwrgeteg, nec non Ladizlai fily Johannis et Nycolai fily Georgy de Kelethy, per populos et hospites de villa Marie nomine terre eorum Marchamagyar vocate potencialiter recaptiuate, vicinis et commetaneis suis vuiuersis inibi legitime conuocatis et presentibus accedendo, terra predictorum nobilium ut nobis retulerunt, iuxta continencias litterarum priuilegialium domini Bele olym Regis Hungarie, incipit ex superiori parte a danubio qui wlgo vocatur Korusduna, et ibidem prope diuiditur danubius in duas partes, quarum vna descendit iuxta Insulam quandam secunda vero pars illius danobi fluit per terram eorundem nobilium, qui scilicet danubius vocatur Chulstw. Mete vero prefatam terram prefatorum nobilium et terram Marchamagyar populorum et hospitum de dicta villa Marie distingentes Incipiunt iuxta predictum danubium Korusduna vbi in quadam Insula Edeszygeth vocata est vna antiqua meta, que ex vna parte versus occidentem separat terram Marchamagyar a terra nobilium, penes quam nouam metam erexissent, Deinde transeundo aquam Chulstw in portu eiusdem versus occidentem paulisper procedendo sunt due mete, quarum una separat terram Marchamagyar a terra nobilium et altera terram nobilium a terra Marchamagyar, secus quas vnam nouam metam erexissent. Alie vero mete tam nobilium quam populorum de villa Marie, terram nobilium a terra Marchamagyar terram Marchamagyar a terra nobilium Juxta tenorem dictarum litterarum domini Bele Regis Sequestrantes, diriguntur versus ecclesiam Sancte Marie vbi in locis necessarys secus quaslibet nouas metas erexissent, Ita quod ex inferiori parte infra Ecclesiam et metas, est terra ad longitudinem vnius Jugeris, penes quandam viam publicam, per quam itur de villa Marie ad villam Teyfalu, prout in dictis litteris predicti domini Bele Regis continentur, sunt due mete antique, et ibidem vnam nouam metam erexissent. Deinde transeundo per paruum spacium versus septemtrionem, sunt tres mete, quarum vna separat terram Marchamagyar a terris prescriptorum nobilium de Chulstw et de Bolchusamuth, alia vero separat terram nobilium de Chulstw a terra Marchamagyar et Bolchusamuth, tercia autem meta nobilium de Samuth separat terram nobilium de eadem Bolchusamuth a terris annotatorum nobilium de dictis Chulstw et terra Marchamagyar populorum et hospitum de predicta villa Marie, vbi similiter nouam metam erexissent. Et sic cursus metales inter terras prelibatorum nobilium de Chulstw et Gwrgeteg ac terram Marchamagyar populorum et hospitum de sepedicta villa Marie plenaliter finiuissent, quibus reambulatis et nouis metis secus veteres erectis, sepedictam particulam terre per predictos populos et hospites de villa Marie potencialiter occupatam et recaptiuatam iuxta continenciam dictarum litterarum priuilegialium domini Bele Regis, et secundum formam adiudicacionum predicti domini Smylonis Comitis et Judicum nobilium Comitatus Posoniensis, eisdem populis et hospitibus de villa Marie racione predicte particule terre perpetuum silencium inponendo, cum omnibus suis vtilitatibus et pertinencys vniuersis memoratis Alexandro filio Stephani, Stephano filio Nycolai, Mathyus filio Matyus dicti Sarkan, Jacobo et Ladizlao de Gwrgeteg, nec non Ladizlao filio Johannis et Nycolao filio Georgy de Kelethy ipsorumque heredibus Jure ipsis incumbenti tenendam habendam et perpetuo possidendam, contradiccione predictorum Judicis et Juratorum Ciuium ac vniuersorum populorum de villa Marie non obstante, ydem Magister Jacobus Litteratus de Gumba homo prefati domini Smylonis et Stephanus filius Lachk Judex nobilium presente eodem nostro testimonio, statuissent. In cuius Rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras nostras priuilegiales Munimine roboratas (így). Datum Decimo die Reambulacionis nouarum metarum ereccionis et statucionis antedictarum. Anno domini Supradicto.
Hártyán, zöld selyem zsinóron függő pecséttel. Eredetije a gr. Batthyány cs. köpcsényi ltárában, Capsa 3. fasc. 2. Közli: Fehérpataky László.