relacio Stephani de Debre.
Nos Sigismundus dei gracia Rex Hungarie Dalmacie Croacie etc. Marchioque Brandenburgensis etc. Memorie commendamus per presentes, Quod nos de benignitate regali qua excedentibus veniam et lapsis subleuamen solemus inpertire Jurisque rigorem interdum leuitate misericordie consuenimus temperare, Egidium Johannem et Sebastianum filios andree de deg Comitatus Nitriensis ab onere facti potencie, quibus ydem contra Stephanum Petrum Nicolaum Paulum et Jacobum filios Pauli Bisseni de Galantha in speciali presencia nostre maiestatis conuicti forent et agrauati, duximus misericorditer expiandos exonerandos et absoluendos. Capitibus possessionibus rebusque et bonis ipsorum vniuersis graciam et misericordiam facientes specialem. Ita tamen vt parti aduerse mediante pecuniaria solucione iuxta regni nostri consuetudinem omnimodam inpendere debeant satisfaccionem se ipsosque ab huiusmodi nociturnitate studeant inmunes obseruari. Alioquin presens nostre maiestatis gracia minime videatur pro eisdem suffragare. Quo circa vobis fidelibus nostris viris magnificis Dominis Palatino et Judici Curie nostre vestrasque vices in Judicatu gerentibus alys eciam cunctis regni nostri Judicibus et iusticiariis ecclesiasticis videlicet et secularibus presencium noticiam habituris firmiter precipiendo mandamus, quatenus prefatos Egidium Johannem et Sebastianum pretextu premissorum in Judicio vel extra Judicium nequaquam inpedire perturbare seu molestare presumpmatis nec sitis ausi modo aliquali. Et aliud contra formam premisse nostre gracie ipsis facte facere non ausuri. Datum in Themeswar in vigilia festi Omnium sanctorum Anno domini Mmo CCCmo Nonagesimo Septimo.
Hártyán, a szöveg alá nyomott pecséttel; eredetije a gr. Khuen-Héderváry cs. ltban, „Viczay rész” fasc. 48. nr. 21. Közli: b. Radvánszky Béla.