Quod Nicolaus filius lewkes ac Sigismundus filius Stephani ab vna, parte vero ex altera Johannes filius Stanizlay Nobiles de Kallo coram nobis personaliter constituti, viua uoce spontaneaque eorum voluntate propter bonum pacis ac dileccione fraternali sunt confessi, quod facta potenciaria congressus duelli litere Inquisicionales Judiciales assercionales olim tempore patris ipsorum et nunc inter ipsos hucusque mota fuissent pariter et exorta, omnia premissa per composiciones proborum et Nobilium virorum se se mutuo miserunt ymmo coram nobis commiserunt quitos expeditos et omnia premissa commiserunt mortua et anichilata atque viribus carituras, tali obligamine interposito, quod si qua parcium in dicta composicione persistere nollet aut non curaret, extunc talis pars contra partem alteram hatalmbayon essettewl conuincatur eo facto, ad quod se ambe partes sponte coram nobis obligarunt voluntate. datum in Kallo feria quinta proxima post diem Medy xlme Anno etc. in presenti.
Papíron, zárlatán több kissebb pecsét helye látszik; eredetije a N. Muzeumban; a Kállay cs. ltárában. Közli: Nagy Gyula.