Nos Sigismundus dei gracia Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungarie etc. Rex, Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit vniuersis, Quod fidelis noster magister Martinus filius magistri Jacobi de Wzfalwa maioris Cancellarie nostre Notarius sua ac dicti magistri Jacobi patris et pauli carnalis necnon Laurency fily Quirini de eadem Wzfalwa patruelis Item Benedicti fily Bartholomei ac Andree et Laurency filiorum Johannis de Kys Ida condiuisionalium fratrum suorum in personis nostre maiestatis accedendo in presenciam, declaratis propositis ac in nostre celsitudinis reductis memoriam fidelium obsequiorum gratuitis meritis et sinceris complacencys nobis cum sumpma diligencia, sollicitudine non fessa, continua auiditate ac laborum sumpmo exercicio, non parcendo rebus suis atque persone, sub temporom et locorum varietatibus per ipsum iugiter et constanter fideli affeccione impensis, vniuersas possessiones et quelibet Jura ipsorum possessionaria, videlicet Wzfalwa predictam necnon Pankotha et Thamasfalua vocatas, necnon porcionem possessionariam in possessione Posalaka alio nomine Gyechehalma appellata in de Sarus, Item Kys Ida predictam alio nomine Gerger Idaya in Abawyuariensi Comitatibus existentes et habitas, in quarum dominio ipsorum progenitores a diuturnis temporibus cuius contrarium memoria nullatenus comprehendere valet quiete et pacifice extitissent ipsique essent de presenti, denuo et ex nouo noueque nostre donacionis titulo sibi ipsis dari et conferri a nostra deuocius supplicauit maiestate. Nos itaque qui diuina nobis suffragante clemencia sceptra gubernamus regalia et eorum principatui auspice domino feliciter presidemus cunctorum nobis fideliter obsequencium merita et fidelitates actusque virtuosos prouida consideracione et ex innata nobis regia liberalitate ipsis condigna premia solemus elargiri, recensentes et in regalibus precordys digna mentis meditacione reuoluentes preclaras fidelitates, eximia virtutum merita necnon laude digna obsequia ac sinceras et virtuosas complacencias prescriptorum magistrorum Jacobi et Martini, Item pauli Laurency Benedicti Andree et alterius Laurency, quibus ipsi celsitudini nostre studuerunt complacere anchelantque se ipsos nostre gratos offerre maiestati, cupientes eosdem racione premissorum regio remuneracionis antidoto preuenire, premissas possessiones Wzfalwa, Pankotha, Thamasfalua vocatas ac porcionem possessionariam in possessione Posalaka alio nomine Geychehalma, Item Kys Ida alio nomine Gergel Idaya vocatas in Comitatibus predictis situatas et existentes, in quarum dominio ipsorum progenitores pacifice extitissent ipsique forent de presenti, simulcum ipsarum vtilitatibus et pertinencys vniuersis videlicet terris arabilibus cultis et incultis siluis pratis nemoribus virgultis vineis montibus vallibus aquis aquarumque decursibus molendinis et molendinorum locis et generaliter cunctis ipsarum vtilitatum integritatibus sub suis veris metis et antiquis limitibus quibus eedem per predictos eorum progenitores et per consequens ipsos hactenus tente fuerunt et possesse, de regie benignitatis clemencia ac ex certa sciencia nostre maiestatis prelatorumque et Baronum nostrorum consilio prematuro denuo et ex nouo noueque donacionis nostre titulo et omni eo Jure quo eedem quibuscumque racionibus nostre rite incumbunt collacioni, eisdem magistris Jacobo et Martino, Paulo Laurencio Benedicto Andree et altero Laurencio, dedimus donauimus et contulimus ymo damus donamus et conferimus Jure perpetuo et irreuocabiliter per ipsos et eorum heredes ac posteritates vniuersas tenendas possidendas pariter et habendas, Saluis Juribus alienis, presencium nostrarum litterarum patrocinio mediante, quas solito sigillo nostro consignatas dum nobis in specie fuerint reportate in formam nostri priuilegy redigi faciemus. datum in Wyssegrad die dominica proxima post festum Natiuitatis virginis gloriose, Anno domini Mmo quadringentesimo vndecimo.
Fínom hártyán, a szöveg alá vörös viaszba nyomott kissebb királyi pecsét nyomaival; eredetije Lapispatakon, a Keczer cs. ltárában. Közli: Nagy Gyula.