Sigismundus dei gracia Romanorum rex semper Augustus ac Hungarie etc. rex, fidelibus nostris viris magnificis palatino et Judici Curie nostre ipsorumque vices in Judicatu gerentibus cunctis eciam alys regni nostri Judicibus ecclesiasticis videlicet et secularibus presentes visuris Salutem et graciam. Quia Stephanus filius Beche de Bechefalua vnacum viro magnifico Johanne filio Gregory de Alsaan pincernarum nostrorum magistro vnacum eodem domino suo versus Italiam asseritur profecturus, et obhoc prosecucioni causarum suarum comode attendere nequit, igitur fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus vniuersas et quaslibet causas annotati Stephani Beche tam per ipsum contra alios quam per alios quospiam contra ipsum in quibuslibet terminis coram uobis motas vel mouendas statu in eodem absque omni grauamine et variacione aliquali ad octauas festi beati Michaelis archangeli prorogare debeatis et differre. Aliud non facturi, presentes post earum lecturam semper reddi Jubemus presentanti. Datum Cassouie in dominica Judica. Anno domini Millesimo Quadringentesimo duodecimo, Regnorum nostrorum Anno Hungarie etc. XXmo (így) Romanorum vero Secundo.
Papíron, a szöveg alatt vörös viaszba nyomott pecséttel; eredetije Vitnyédy József birtokában van. Közli: Nagy Imre.