relacio Ladislai fily Jakcz.
Nos Sigismundus dei gracia Romanorum Rex semper Augustus ac Hungarie Dalmacie Croacie etc Rex. Memorie commendamus Tenore presencium significantes quibus expedit vniuersis, Quod nos tum pro fidelitatibus et fidelibus seruicys fidelium nostrorum grate et sincere dilectorum Egregiorum et nobilium virorum Dauid fily Martini de Albeus pridem Comitis nostri Zolyensis ac Thome fily eiusdem de eadem Aule nostre iuuenis per ipsos nobis et sacro nostro Regio dyademati exhibitis et impensis tum et enim pro comodo et vtilitate ipsius Regni nostri Hungarie ad quandam possessionem ipsorum Zekelhyda vocatam in Comitatu Byhoryensi existentem Nundinas liberas seu forum annuale in cunctis festinitatibus purificacionis beate Marie virginis gloriose singulis annis ac diebus idem festum precedentibus et subseqaentibus ad id scilicet necessario aptis et sufficientibus sub eisdem libertatum prerogatiuis, quibus Nundine aliarum liberarum Ciuitatum nostrarum celebrari consueuerunt, perpetuo duraturum duximus annuendas graciose et concedendas absque tamen preiudicio liberarum Nundinarum aliarum Ciuitatum nostrarum. Quocirca vos vniuersos et singulos Mercatores Institutores et alios forensea homines atque viatores presentibus affidamus certificamus et assecuramus quatenus ad dictas Nundinas liberas singulis annis in cunctis festiuitatibus purificacionis beate Marie virginis gloriose modo quo supra per nos celebrari commissas simul cum omnibus vestris Rebus Mercimonialibus secure et absque omni pauore seu formidine rerum et personarum vestrarum veniatis properetis et accedatis peractisque inibi vestris negociacionibus in empcionibus scilicet et Vendicionibus Nundinis in eisdem, redeatis ad propria vel alia que malueritis loca Saluis vestris rebus et personis sub nostra proteccione et tutela speciali. Et hec volumus in foris et alys locis publicis palam facere proclamari. Datum Constancie in festo beati Mychaelis Archangeli Anno domini Millesimo quadringentesimo decimo septimo, Regnorum nostrorum anno Hungarie etc. XXXI° Romanorum vero Septimo.
Hártyán, a szöveg alá vörös viaszba nyomott pecsét maradványaival; eredetije a gr. Kejlevich cs. ltárában, I. 1. 10. Érdekes fölemlíteni, hogy az oklevélen régi vérfoltok láthatók. Közli: Géresi Kálmán.