Capitulum ecclesie Transiluane Omnibus xpi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inscpecturis Salutem in omnium Salvatore. Ne oblivio emula memorie rem gestam a mentabus deleat, sagacitas hominum consueuit ipsam scripturarum patrocinio roborare. Ad vniuersorum igitur noticiam harum serie volumus peruenire, quod magnifico viro domino Dauid laczk de Zantho pridem Bano Sclauonie ab una, parte ab alia vero Nobilibus viris Johanne Greb de Marthonfalua et Nicolao filio suo pro se ac Johanne et Andrea alys filys eiusdem Johannis Greb absentibus, quorum onus et grauamen si in infrascriptis non persisterent omnino in se idem Johannes Greb et Nicolaus filius suus assumpserunt, coram nobis personaliter constitutis, confessum extitit per eosdem concorditer et vnanimi voce pariter et relatum, quod quedam possessiones Kenteleke, Arokalya, Sofalva, Zereth in Doboka, nec non Puzthakamaras et Zombathteleke appellate in Colos comitatibus hic in partibus transilvanis existentes apad manus prefati Domini Dauid Bani pro quator millibus florenorum in puro Auro in pignore haberentur. Que possessiones ad prefatos Johannem Greb et filios suos prenominatos a condam Symone filio Michaelis fily Rado de lybersthe Jure successorio essent deuolute. Et eedem possessiones ad prefatum Michaelem filium Rado patrem ipsius Symonis per concambium et permutacionem aliarum possessionum Teke, Ida, Pynthek, Pazmus, ludwygh, Bani akana, Arusfalw et quarumdam aliarum possessionum ad easdem pertinencium devenissent. Super quibus vnanimi uoluntate et pari consensu talem inter se disposicionem et ordinacionem fecissent et celebrassent ac ad eandem disposicionem et ordinacionem se mutuo obligassent et obligaverunt coram nobis, Quod si idem dominus David Banus per labores suos erga regiam maiestatem easdem possessiones Kenteleke, Arokalya, Sofalua, Zereth, Puztakamaras et Zombathteleke pro se perpetuo dari et conferri inpetrare valuerit, tunc rectam medietatem earumdem possessionum ac Curiam et domum predicti Symonis fily Michaelis in eadem Kentheleke habitam cum terris arabilibus et fenetis ad ipsam curiam pertinere consuetis, necnon Molendinum ibidem in dicta possessione Kentheleke habitum vltra prenotatam medietatem ipsarum possessionum eisdem Johanni Greb et filys suis prenominatis, econuerso autem si prefatus Johannes Greb et fily sui easdem possessiones a regia maiestate pro se ipsis rehabere valuerint, tunc modo consimili medietatem earundem possessionum preter predictam curiam ac terras arabiles, feneta et Molendinum, eidem domino David Bano et suis heredibus pro prenotata sua pecunia puta quator milibus florenorum in puro auro mutuo et alternatim dare teneantur, hoc eciam expresse declarato, quod si fortuna ipsis arridente prenotatas possessiones Theke, Ida, Pynthek, pazmus, lwdwegh, Bani Akana, Oruzfalw et alias possessiones ad easdem pertinentes, non obstante prenotata permutacione earundem si qua facta esset, a Nicolao Salgoy dicto filio condam Symonis fily Bani et ladislao filio ladislai fily frank Wayuode de Zecheen, apud quorum manus eedem possessiones nunc habentur, ordine Judiciario per communem expensam faciendam ad quam ambe partes teneantur, reobtinere valuerint, tunc istas possessiones Theke, Ida, pynthek, pazmus, lwdwygh, Bani Akna, Orwzfalw et alias possessiones ad easdem pertinentes sicud (így) prenotatas possessiones Kentheleke, Arokalya, Sofalwa, Zereth, puzthakamaras et Zombaththeke (így) interse diuidere et cuique parciam suas porciones dare et assignare teneantur, hoc eciam addito, quod si diuino Judicio aliquam parciam ex ipsis absque heredibus decedere contigerit tunc porciones taliter decedentis ad alteram partem superuiuentem et eius heredes eo facto deuoluantur. Postremo addicientes quod si prenotata disposicione et ordinacione ad optatum effectum veniente predicti Johannes et Andreas fily ipsius Johannis Greb nunc absentes successu temporis huiusmodi disposicionem et ordinacionem infringere et retractare lite mediante laborare intenderent, tunc prenotatam summam pecunie ipsius Domini Dauid Bani videlicet quatuor milia florenorum in puro Auro non per aliquam estimacionem sed in promta pecunia ante litis ingressum absque porcione Judicis deponere et eidem domino Bano aut eius heredibus persoluere teneantur. Ad que omnia premissa et singula premissorum partes se spontanea coram nobis obligarunt voluntate. In cuius rei testimonium perpetuamque firmitatem ad earundem parciam peticionos eisdem presentes litteras nostras priuilegiales duximus concedendas. Datum octauo die festi ascensionis Domini anno eiusdem Millesimo quadringentesimo uigesimo secundo. Honorabilibus et discretis viris dominis Georgio lepes preposito, Michaele Cantore, Michaele custode ac Joanne plebano de Enyed decano canonicis ecclesie nostre existentibus.
Hártyán, melyről a sárga-piros selyem zsinóron függött pecsét elveszett; eredetije a gr. Draskovich cs. biszági ltárában, fasc. 5. nr. 4. Közli: Deák Farkas.