Nos Stephanus ac Dominicus necnon Ladyslaus dicti Wrdug de Chama memorie commendamus quibus expedit vniuersis, quod quia Michael de Tornalia diuina gracia annuente de propaginibus nostris matrimonium contrahendo frater nobis et proximus fore dinoscitur, Ideo possessionem nostram Tereztene vocatam in partibus superioribus habitam in Comitatu Gemeriensi tamquam Stephano Solday cum Juribus ipsius dicte possessionis uti protectori sew defensori pro tempore commisimus et dedimus literarum nostrarum mediante (így). Datum in Chama feria quarta ante festum beati Demetrii martyris anno domini Mmo CCCCmo XXVII.
A szöveg alatt gyűrű-pecsét maradványaival; eredetije Lapispatakon, a Keczer cs. ltárában. Közli: Boynychich Iván.