Relacio Mychaelis Jakch Comitis Siculorum.
Nos Sigismundus dei gracia Romanorum Imperator semper augustus ac hungarie Bohemie Dalmacie Croatie etc. Rex, Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit vniuersis, Quod nos qui ex innata nobis Regia liberalitate cunctorum maiestati nostre fideliter obsequencium merita et actus virtuosos digne retribucionis brauio metiri solemus eosque exinde premys decorare donatiuis, consideratis et in cordis nostri armario digne premetitis fidelitatibus et fidelium seruiciorum laudedignis meritis fidelis nostri Egregy Petri fily Emerici de Bogath quibus ipse nobis et Sacre nostre Corone Regie in varys nostris exercitualibus expedicionibus et presertim contra seuissimos Turcos Crucis xpi persecutores nostrosque inimicos ac continuos inuasores Regnorum nostrorum et signanter parcium nostrarum Transsiluanarum, sed et contra perfidissimos hereticos hussitas sectam venenosam condam Johannis huz dampnate memorie per ipsum et eius discipulos in paterno Regno nostro Bohemie predicto tamquam pseudo prophetas in publico promulgatam et dogmatizatam, qui vlcione diuina sui patrati sceleris penas condignas reportarunt imitantes et tenentes plerisque vicibus instauratis non parcendo rebus suis et persone sed se et sua pro nostri honoris exaltacione diuersis fortune casibus et imminentibus periculis submittendo non sine sudorosis laboribus et actibus bellicosis Juxta nostre maiestatis nutum toto animi sui desiderio se gratum reddidit et acceptum, pretextu quorum cupientes eundem petrum filium Emerici alicuius Regie munificencie dono ad presens consolari, Totum et omne Jus nostrum Regium si quod in possessionibus Radnouth in Comitatu Albensi et Adamos vocatis in Comitatu de Kykelew ac medietatibus prediorum Aczentos, hywd et Landor nuncupatorum necnon porcionibus suis possessionarys in possessionibus Mykloslaka, vyngarth, Gergerfaya, wereseghaaz, Lengelkerg, Birbon, wyfalw, Demeterpataka, Hennengfalwa, Benczencz et Birdewntelke in eodem Comitatu Albensi, Item Kornetelke in dicto Comitatu de Kykellew, ac Kementelke, Bodon, Ikland, Kapus, Ewrke, Zynd, Berkes et Jara in Comitatu de Torda, Item Arankwth et vtraque Banabiki vocatis in Comitatu de Kolos parcium nostrarum Transsiluanarum predictarum existentibus habitis, in quarum pacifico dominio Idem Petrus suos et dicti Emerici patris sui progenitores perstitisse et se ipsos persistere asserit eciam de presenti, quibuscunque causis modis et racionibus haberemus et nostram qualitercunque concerneret maiestatem, simulcum virgulto Thewlghzeg vocato et piscina Galya appellata ad predictam possessionem Radnowth vti idem petrus asserit spectantibus, alysque omnibus suis vtilitatibus et pertinencys quibuslibet, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, Siluis, Nemoribus, rubetis, pratis, fenetis, Montibus, vallibus, vineis et vinearum promontorys, Aquis aquarumque decursibus, et generaliter quarumlibet vtilitatum et pertinenciarum integritatibus quouis nominis vocabulo vocitatis ad easdem possessiones et porciones possessionarias ac predia consequenterque Jus nostrum Regium in eisdem habitum prenotato de Jure spectantibus et pertinere debentibus sub suis veris metis et antiquis limitibus ex certa nostre maiestatis sciencia et animo deliberato prefatis Petro et Emerico patri ipsius petri ipsorumque heredibus et posteritatibus vniuersis, premissis sic vti superius maiestati nostre exposita sunt et narrata stantibus et se habentibus, dedimus donauimus et contulimus, ymmo damus donamus et conferimus Jure perpetuo et irreuocabiliter tenendas possidendas pariter et habendas. Saluo Jure alieno. Harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Quas in formam nostri priuilegy redigi faciemus, dum nobis in specie fuerint reportate. Datum Tirnauie feria tercia proxima post festum ascensionis domini Anno eiusdem Millesimo Quadringentesimo Tricesimo quinto, regnorum nostrorum Anno Hungarie etc. Quadragesimo Nono, Romanorum vigesimo quinto, Bohemie Quintodecimo, Impery vero Secundo.
Hártyán, a szöveg alatt pecsét nyomaival; eredetije a b. Bálintitt cs. ltárában. Közli: Rudnay Béla.