Uniuersis et singulis quibus scripta presencia enodantur Sandrinus de Helemba castellanus castrorum Regech et Boldokew damus pro memoria, quod nos uisa probitate francisci dicti diac necnon Michaelis Silua vocitati hospitum de Horuaty supra Rippam nagtolczva locum liberum vnius molendini vtendum tenendum et gubernandum more hereditario ipsis et ipsorum successoribus liberis natis et nascendis libere dandum contulimus, Tali ritu interposito, quod singulorum annorum in decursu possessores ipsius molendini teneantur castellanis de castro Regecz persoluere duas tortas panis et vnum cziponem, tres florenos auri ad festum circumcisionis domini. Item quod ipsi habeant vnum stupem in eodem molendino wlgariter Kelev, et de ordeo ipsius castellani et non molondinatoris (így) ad castrum Regecz continue teneantur satis parare de pultibus. Hoc autem non pretermisso, quod in ipso molendino nullus alius molondinator fore valeat in eternum pisi ipsius francisci diaac successores, hoc eciam ritu non obmisso, quod si alique dicaciones in populo in ipsa horuaty fuerint imposite....... ipsos possessores molendini nulla dicacione super ipsum molendinum debeant impedire. Pro maiori roboramini presens littera Sigillo nostro clinodiato est consignata. Scriptis in Regech, die dominica post festum conuersionis sancti pauli, Anno domini M° cccc° xliii°.
Durva hártyán, hátlapján a pecsét helye alig látszik; eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. N. R. A. 1711. 39. Közli: Nagy Gyula.