Nos Gregorius Comes Corbauie Capitaneusque Castri Libpcze Tenore presencium memorie commendamus Vniuersis et singulis tam presentibus quam et futuris presencium noticiam habituris, Quia considerando ac anima aduertendo fidelia nonnulla seruicia gue continue exhibuit a longo tempore nostris predecessoribus et nobis ac in futurum non cessabit exhibere Nobilis vir Georgius de Hotothin Castellanus noster fidelis atque sincere dillectus, Ipsius seruicia sic exhibita memorie noluimus postmittere sed bona de volumptate animo racionabili et maturo consilio Eidem pretacto Georgio donauimus et contulimus ymo vigore et testimonio harum nostrarum litterarum damus et conferimus atque proscribimus (így) villam nostram possessionalem dictam Dubrawycze cum omnibus terminis metis limitibus prouentibus vtilitatibus censibus pertinencys ad eandem pertinentibus ac cum pleno dominio ita vigorose et plenarie vti et ncs ad hocusque tenuimus et possedimus per donacionem Reginalis maiestatis priuilegialiter proscriptam (így) perpetue tenendam regendam possidendam vendendam inpignorandam commutandam et conuertendam Juxta quod si melius et eficacius videbitur faciendum eciam eidem sepefato Georgio spontanee promittimus vigore presencium Quia in pretactam possessionem et villam si dicto Georgio volumus inuenire et expedire priuilegia Regalia vel capitales proscripciones secundum corsom regni iuxta nostrum posse Primum dum deus disponet elleccionem Regis et gubernatoris huius incliti Regni vt ipse pretactus Georgius posset iamdictam villam perpetue atque hereditarie et successores sui obtinere regere et possidere prout superius premittitur. Huius rei in testimonium et perpetuam memoriam Sigillum nostrum proprium naturale presentibus est conscienter appensum. Datum in Castro Lippcze feria tercia die Beati Mathei Apostoli et Evangeliste Anno domini Millesimo quadringentesimo quadragesimo quinto.
Hártyán, hártyaszalagon függő ép pecséttel, mely sárga viasz fészekben vörös viaszba van nyomva. Körirata: S. GREGORII CO. CORBAV. A pecséten jobbra dűlt paizs, alsó felében három csík, ezek tetején álló hattyú; a paizs felett csőrsisak, a sisakdísz ismét hattyú. V. ö. Wagner, Collect. Genealogico-Hist. Decas II. fig. 1. Az oklevél eredetije a m. tud. Akademia kéziratgyűjteményében. Közli: Nagy Imre.