Nos Ladislaus Dei gracia Hungarie Bohemie Dalmacie Croacie etc. Rex, Austrieque et Stirie Dux, necnon Marchio Morauie, Memorie commendamus quibus expedit uniuersis, Quod coram nobis personaliter fideles nostri Spectabilis et Magnificus Johannes de Hwnyad Comes Bystriciensis ab una, parte siquidem ab altera Egregius Johannes filius Johannis Anthimi de Thapson, onera et grauamina utriusque Johannis ac Nicolai et Ladislai filiorum, nec non alterius Ladislai fily Nicolai Anthimi uterini fratris suorum in infrascriptis super se et cunctas hereditates possessiones quoque et bona sua uniuersa recipiendo, coram nostra speciali presencia constituti, sponte et libere confessi sunt in hunc modum, Quomodo ipsi pro utriusque partis commodo et utilitate infrascriptam interse fecissent atque celebrassent permutacionem et contractum in ewum duraturos, videlicet Quod memoratus Johannes Anthimi antefato Comiti Johanni porciones possessionarias in possessionibus Rohoncz et Nagfalw cum Tributo ibidem exigi consueto, necnon harmad et in predio Rarosteleke vocatis, ubi lapidea ecclesia esset constructa, Item integras possessiones suas Weresmarth cum vado in fluuio Marosy existentes et Scemlek appellatas, omnino in Comitatu Chanadiensi existentes habitas, simul cum cunctis ipsarum utilitatibus et pertinencys quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, Siluis, nemoribus, campis, pascuis, fluuys, aquis aquarumque decursibus, molendinis et molendinorum locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum integritatibus quouis nominis vocabulo vocitatis ad easdem rite spectantibus, pro quadam possessione falkasfalwa in Comitatu de Baranya habita, Item pro duobus millibus florenorum auri puri hungaricalibus veri et iusti ponderis, per Annotatum Comitem Johannem sibi, uti idem Johannes Anthimi nobis dixit persolutis, cum eodem Comite Johanne perpetuam permutacionem fecissent et concambium, paria quoque literalium Instrumentorum, quibus prefatus Johannes Anthimi et eius progenitores dictas porciones possessionarias in antefatis possessionibus ac predio necnon possessione Weresmarth tenuissent, prefato Comit Johanni in transscripto dare assumpsisset, prelibatus vero Comes Johannes pro omnibus prescriptis prefata duo millia florenorum auri antefato Johanni Anthimi iam persoluisset et in vim huiusmodi permutacionis seu concamby antefatam possessionem falkasfalwa similiter cum omnibus suis utilitatibus et pertinencys quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, siluis, nemoribus, campis, pascuis, vineis et vinearum promontorys, aquis, fluvys et aquarum decursibus, generaliter vero quarumlibet utilitatum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, possessionem ad eandem legitime pertinentibus, usque festum beati Georgy martiris proxime venturum a Regia maiestate vel alias undecunque posset proprys suis sumptibus ipsi Johanni Anthimi et suis heredibus perpetuo donari et conferri procurare et ipsum Johannem Anthimi in pacifico dominio eiusdem relinquere deberet et teneretur, quod si usque illud festum ipse Comes Johannes facere nollet vel non posset, extunc ipse Comes Johannes aliam possessionem vel possessiones suas in pertinencys castri sui feyerkew aut Castelli Racha in regno nostro Sclauonie existencium habitas, in quantitate valoreque et fructuositate pretacte possessioni falkasfalwa equiualentem seu equiualentes prefato Johanni Anthimi dare et ipsum suosque heredes in eadem sew eisdem conseruare teneretur, quod si facere nollet, extunc prescripta duo milia florenorum auri ipsi Johanni Anthimi gratis remanerent. Idemque Johannes Anthimi rursus in dominium pretactarum porcionum suarum possessionariarum predyque et possessionum prenotatarum et pertinenciarum earumdem redire sew intrare posset. Assumpserunt nichilominus ambe partes prenotate sese mutuo in pretactis porcionibus possessionariis et possessionibus sub expeditoria caucione tenere et conseruare proprys laboribus earum et expensis, quod si annotatus Johannes Anthimi facere nollet sew non posset, extunc ipse et sui successores homagia singulorum ut premittitur super se recepisse dinoscitur, et insuper prescripta duo milia florenorum auri prefato Comiti Johanni aut suis heredibus soluere teneretur. Si autem ipse Comes Johannes annotatum Johannem Anthimi in predicta possessione falkasfalwa sew alia uel alys per eundem Comitem Johannem sibi modo premisso pro illa danda uel dandis tenere non posset, tunc idem Johannes Anthimi liberam haberet ad predictas priores porciones suas possessionarias ac predium vadum quoque et possessiones prenotatas redeundi facultatem, harum nostrarum quibus Sigillum nostrum est appensum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum Bude die dominico proximo post festum purificacianis beate Marie Virginis, Anno Domini Millesimo quadringentesimo quinquagesimo quarto.
Hártyán, töredezett pecsétje kék-veres selyem zsinóron függ; eredetije a gr. Khuen-Héderváry cs. ltárában, „Viczay rész” fasc. 48. nr. 39. Közli: b. Radvánszky Béla.