Mathias dei gracia Rex Hungarie Dalmacie Croacie etc. Fidelibus nostris Vninersis et singulis Nobilibus et alterius cuiusuis status possessionatis hominibus Comitatus de Wng Salutem et graciam. Quia nos de fide et fidelitate fidelis nostri Magnifici Comitis Ladislai de Palocz Judicis curie nostre ad plenum confidentes Eidem Honorem Comitatus prefati de Wug quem scilicet honoremfideles nostri Egregy Stephanus et Bartholomeus de Homonna hactenus tenuissent ab eisdem auferendo salua nostra aput (így) eos remanente dileccione cum sua solita Jurisdicione cunctisque vtilitatibus et obvencionibus durante nostro beneplacito duximus conferendum talimodo quod Idem inter alia que sui officy sunt ad infrascripta sit specialiter obligatus. Primo vt omnes vos in illo Comitatu in Juribus libertatibusque et antiquis consuetudinibus vestris conseruare et tenere debeat teneaturque attendere et pervigil esse vt prouentus fisci et Camere nostre Regie de dicto Comitatu prouenire, debentes nobis fideliter administrentur Et quod litteras et mandata nostra Regia ab omnibus in eodem Comitatu effectiue obseruari faciat ac deinde vt libertatem et progressum Monetarum nostrarum ac Salium ac eciam omnium Officialium nostrorum protegere debeat et teneatur defensare. Ideo vestre et cuiuslicet vestrorum fidelitati harum serie maradamus firmissime quatenus a modo deinceps ad prenotatum Ladislaum de palocz Comitem vestrum audire eundemque honorari et reuereri ac Judicio et Judicatui suo aut hominum suorum quos ipse vice sui in vestri medium deputauerit astare ac omnia ea que ydem nomine nostro vobis dixerint facere de vniuersis quoque prouentibus et obuencionibus eidem Ladislao de Palocz Comiti vestro de vestri medio racione huiusmodi Honoris Comitatus prefati prouenire debentibus temporibus debitis respondere et per hos quorum interest responderi facere debeatis, Secus non facturi. Presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Bude in Vigilia festi Beatorum Petri et Pauli Apostolorum Anno domini Millesimo quadringentesimo quinquagesimo Nono.
Papíron, a szöveg alatt papírszelettel borított vörös viaszba nyomott kerek pecséttel; eredetije a Csicsery cs. ltárában. Közli: Nagy Gyula.