Dionisius Miseracione diuina etc. sancti Ciriaci In Termis sancte Romane ecclesie presbyter Cardinalis Archiepiscopus Strigoniensis etc. ac legatas de latere Dilectis nobis in xp° honorabilibus et discretis viris dominis N. de Capws et N. de Bees ecclesiarum parochialium plebanis diocesis Agriensis, Salutem in domino. Exposuit nobis Nobilis Sigismundus de Chycher eiusdem diocesis, Qualiter licet Ipse decimas de quibusdam possessionibus suis honorabilibus dominis de Capitulo Agriensi prouenientes per eosdem dominos Egregio Bartholomeo de homonna locatas per Jobagiones suos in eisdem possessionibus suis commorantes eidem Bartholomeo et suis decimatoribus extradare libere et pacifice ac cum effectu commiserit, Ipsique Jobagiones sui huiusmodi decimas soluere et extradare parati fuerint sicut et hodie essent, Tamen nescitur quo dictus Bartholomeus ductus spiritu, Ad Instigacionem discretorum dominorum Simonis et Johannis de Wngwar presbyterorum Capellanorum scilicet suorum falso asserendo quod ipsi Jobagiones dicti Sigismundi dictos presbyteros aut alterum eorum decimatores suos verberassent, propter quod Interdictum ecclesiasticum ad dictas possessiones suas posuisset et poni fecisset ac obseruari minus iuste faceret, Eidemque exponenti per hoc contra deum et eius Justiciam Iniuriam multipliciter intulisset ac eundem et suos Jobagiones dampnificasset. Vnde Ipse Sigismundus nobis humiliter supplicare curauit, Vt sibi superinde de oportuno Juris remedio prouidere et Citacionem legittimam contra prefatos Bartholomeum ac Simonem et Johannem presbyteros decernere dareque et concedere dignaremur. Nos itaque huiusmodi supplicacionibus paternaliter inclinati Vestre igitur et cuiuslibet vestrorum deuocioni in solidum in virtute sancte obediencie et sub excommunicacionis pena quam in vos aut alterum vestrorum huiusmodi mandatum nostrum exequi recusantes seu recusantem trium dierum canonica monicione premissa a die exhibicionis presencium vobis fiende computandam ferimus in hys scriptis, districte precipiendo Committimus et mandamus, quatenus mox visis presentibus ac dum et quum cum presentibus fueritis requisiti aut alter vestrorum fuerit requisitus, Ad prenominatos Bartholomeum ac Simonem et Johannem presbyteros personaliter accedatis Ipsosque si eorum presencias comode habere poteritis Alioquin in lomibus habitacionum suarum vel alias sic et taliter quod huiusmodi vestra Citacio ad ipsorum noticiam verisimiliter possit deuenire ad Instanciam dicti Sigismundi In nostram ad videndum et audiendum dictum ecclesiasticum Interdictum remoueri et relaxari peremptorie Citetis presenciam ad terminum competentem, aliasque dicto Sigismundo aut eius legittimo procuratori de Jure responsuros processurosque et procedi visuros in huiusmodi Causa et Causis gradatim et successiue vsque ad diffinitiuam Sentencam inclusive ac dicturos allegaturos auditurosque et recepturos id quod Justum fuerit et ordo dictauerit racionis, Certificando eosdem sic Citatos quod siue ipsi in huiusmodi Citacionis termino coram nobis compareant siue non Ipsis vlterius non ibi in partibus sed per edictum in foribus (így) huius alme ecclesie nostre Strigoniensis more solito publice Citatis Ad partis coram nobis comparentis instanciam ad vlteriora procedere et dictum Interdictum ecclesiasticum remouere curabimus Justicia mediante Alterius partis absencia vel contumacia in aliquo non obstante. Tandem seriem vestre Citacionis cum nominibus Citatorum terminoque partibus coram nobis comparendi assignato et quitquid in premissis feceritis nobis suo ordine conscienciose rescribatis, Presentes in specie remittendo. Datum Strigony vicesima octaua die Mensis decembris Anno domini Millesimo Quadringentesimo Sexagesimo Tercio.
Johannes zaz de Coloswar Notarius.
Papíron, a szöveg alatt négy ágú csillag formára elmázolt vörös pecsét nyomaival; eredetije a Csicsery cs. ltárában. Közli: Nagy Gyula.