Nos Nicolaus filius randam Bani de Alsolindva comes comitatus Posoniensis etc. memorie commendamus tenore presencium significantes universis quibus expedit, quod quamvis nos pridem quasdam possessiones et porciones possessionarias condam Pauli Chuna dicti de Ogya hominis absque heredibus decessi in eadem Ogya et alias ubivis in dicto Comitatu Posoniensi Ipsum concernentes habitas et existentes nomine Juris regy occupaverimus, Tamen quia infrascripti Nobiles videlicet Mathias Martinus et Jacobus filii Nicolai, necnon Michael Andreas Johannes et Augustinus filii Mathie, item Colomanus et Miehael filii alterius Mathie, necnon Emericus et Paulus filii Martini de dicta Ogya Ipsius condam Pauli Chuna generacionis homines ac legitimi successores nostram adeuntes in presenciam exhibuerunt nobis et presentaverunt quoddam privilegium olym Andree Regis Hungarie ratihabicionem ac confirmacionem alterius privilegii olym Ladislai similiter Regis Hungarie in se continens, Cuius quidem privilegii tenoribus et cantinenciis visis ac intellectis una cum Judicibus Nobilium ceterisque Nobilibus eiusdem Comitatus antefatos Mathiam Martinum ac Jacabum, necnon Michaelem Andream Johannem et Augustinum, Calomanum Michaelem, Item Nicolaum Emericum et Paulum nobiles de iamdicta Ogya eiusdem seilicet condam Pauli Chwna ut prefertur hominis sine heredibus decessi suarumque possessionum et porcionum possessionariarum quarumlibet et vbique existencium veros generacionis homines legittimosgue successores fare et esse agnouimus, Pra eo nasvigore dicti priuilegy et generacionis propagacione easdem possessiones et porciones possessianarias dicti condam pauli Chwna appellati ex eo quia eedem ut premissum est non Jus Regium concernere sed in pretactos Mathiam Martinum Jacobum et Michaelem ac alios suprascriptos Jure successoris deuolui et redundari debere videbantur, easdem eisdem et eorum heredibus et successoribus vniversis de manibus nostris rursus et denuo resignavimus et remisimus imo resignamus et remittimus Jure perpetuo tenendas possidendas et habendas, saluis Juribus alienis. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes eisdem concessimus literas sigilli nostri pendentis munimine raboratas. Datum feria Secunda proxima ante festum Beati Martini confessoris die videlicet Sedis nostre Judiciarie. Anno domini Millesimo quadringentesimo Sexagesimo Septimo.
Eredetije az Olgyay cs. ltárában. Közli: Nagy Imre.