Nos Comes Stephanus de Bathor iudex curie serenissimi principis domini Mathie dei gracia regis Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, Quod magnifici Blasius Magyar alias waywoda Transsylvanensis et Paulus de Kynys gencium regalium summus capitaneus coram nobis personaliter constituti sunt confessi in hunc modum, Quomodo ipsi habentes respectum ad servicia nobilis Ladislai Weres de Hysfalwa familiaris eorundem Blasy Magyar et Pauli de Kynys que ipse eisdem Blasio Magyar et Paulo de Knys a certis iam temporibus in multis rebus et negociorum expedicionibus perarduis sub locorum et temporum varietate cum constancia et indefessa sollicitudine iuxta sue possibilitatis exigenciam exhibuisset, nolentes igitur tantorum serviciorum eiusdem Ladislai per ipsos susceptorum immemores, ut saluti eorum anime derogaretur, sed pocius ut benemeritis decet, de tantis servicys acceptis remuneracionis et satisfaccionis antidoto occurrere, Totales porciones possessionarias Petri de Roskowan in possessionibus Roskowan predicta necnon Pwztha Salgo et Pwztha Zent Gyewrgy vocatis, simulcum quadam sessione nobilitari eiusdem Petri in eadem possessione Roskowan, omnino in comitatu de Saros existentibus habitas, Ipsos Blasium Magyar et Paulum de Knys ex eo quod idem Petrus salutis anime sue immemor nobilem dominam consortem suam nece miserabili interemisset ex regia donacione contingentes, simulcum cunctis earundem utilitatibus, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, fenetis, silvis, nemoribus, virgultis, montibus, vallibus, vineis vinearumque promontoriis, aquis, fluvys, piscinis, piscaturis aquarumque decursibus, molendinis molendinorumque locis, et generaliter quarumlibet utilitatum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis sub suis veris metis et antiquis ad prescriptas porciones possessionarias et sessionem nobilitarem ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, Eidem Ladislao Weres ipsiusque heredibus et posteritatibus universis iure perpetuo et irrevocabiliter dedissent donassent et inscripsissent immo dederunt donauerunt et inscripserunt tenendas possidendas pariter et habendas. Totum ius omnemque iuris et dominy proprietatem quod et quam ipsi in eisdem habuissent aut se vel fratres et heredes eorum in futurum habere sperarent, in eundem Ladislaum Weres et posteritates suos universos transtulissent pleno iure, ista tamen condicione specificata, Quod si temporum in processu eundem Ladislaum aut posteros eiusdem absque heredum solacio ab hac luce decedere contingeret, extunc dicte totales porcionos possessionarie et curia nobilitaris rursus et iterum in prefatos Blasium Magyar et Paulum de Knys aut heredes sew posteritates ipsorum condescendi et derivari deberent. Harum nostrarum, quibus sigillum nostrum autenticum est appensum, vigore et testimonio litterarum mediante. Datum Bude feria quarta proxima post festum penthecostes, anno domini Millesimo quadringentesimo septuagesimo octavo.
II. Ulászló királynak az adományos fia, János számára, Budán, 1493. máj. 26-án kiállított megerősítő átiratából, melynek hártyára írott eredetije megvan Lapispatakon, a Keczer cs. ltárában. Közli: Barabás Samu.