Nos Mathias dei gracia Rex Hungarie Bohemie etc. Memorie commendamus Tenore presencium significantes quibus expedit vniuersis. Quod nos attentis et consideratis fidelitate et fidelium seruiciorum meritis fidelis nostri Nobilis Michaelis de wyzaz castellani castri nostri Komaroniensis per eum primum sacre huius Regni nostri hungarie corone deindeque maiestati nostre iuxta sue possibilitatis exigenciam exhibitis et impensis, Eundem Michaelem ipsiusque.......... petrum fratrem suum carnalem philisteos nostros ab ignobilitatis et rusticitatis statu quo ipsi in medio philisteorum nostrorum hactenus censuales et condicionary extiterunt ex gracia nostra speciali ac ex plenitudine nostre Regie potestatis consensuqite et beneplacita voluntate Serenissime principis domine Beatricis Regine consortis nostre carissime eximendo duximus nobilitandos ipsius......... et cetui aliorum Nobilium Regni nostri aggregamus et connumeramus ipsosque nichilominus a quolibet onere solucionis condicionarie censu quoque annuali, quam ydem hactenus nostre......... in medium aliorum philisteorum nostrorum facere habuerunt, eximimus et libertamus et simpliciter supportatos habere volumus. Decernentes vt a modo deinceps ipsi Michael et petrus de wyzaz ipsorumque heredes vtriusque sexus vniuersi ab eis tanquam a nobili sanguine et genere Nobilium descendentes veri nobiles Regni nostri sint et in vniuersis eorum possessionibus et Juribus possessionarys vbicunque habitis et existentibus habeantur et reputentur, omnibusque et singulis gracy s honoribus et libertatibus quibus ceteri Nobiles quomodolibet...... vel certitudine vtentur, frui vti et gaudere possint et valeant. Quocirca vobis fidelibus nostris Egregys valentino dankhazy prouisori curie castri nostri Budensis, Comitibus......... fratrum ipsorumque legitimis successoribus presentibus et futuris harum serie firmissime conmittimus et mandamus quatenus a modo deinceps Memoratos Michaelem et petrum de wyzaz.......... Regni nostri Nobiles eorumque heredes vniuersos ad premissam solucionem condicionariam hactenus per ipsos nostre maiestati in medium aliorum philisteorum nostrorum....... actore atque racione huiusmodi solucionis in personis aut rebus et bonis eorum contra formam premisse nostre exempcionis et Nobilitacionis turbare et dampnare............... mpmatis nec sitis ausi modo aliquali gracie nostre sub obtentu presentes autem quas Secreto Sigillo nostro quo vt Rex Hungarie vtimur impendenti conmuniri fecim(us).......... semper reddi iubemus et mandamus presentanti. Datum Bude feria quarta proxima post festum beatorum viti et Modosti martirum. Anno domini mille.......... octogesimo secundo. Regnorum nostrorum anno hungarie etc. vigesimo quinto, Bohemie vero quarto decimo.
Hártyán, melyről a függő pecsét elveszett; eredetije Melczer István úrnál. Közli: Nagy Imre.