Nos Jacobus Beke iudex ceterique iurati cives civitatis pesthiensis Memorie commendamus, quod nobilis Gabriel de Rakacza coram nobis personaliter constitutus exponere curavit In hunc modum, Qualiter ipse in quadam causa inter Nobilem Johannem de Erchy ab una, et ipsum exponentem ab alia partibus Racione certorum Negociorum mota et habita fassione quorundam testium concivium scilicet nostrorum summe indigeret, petens nos vt dictos testes suos attestari facere et eorundem fassiones sibi in litteris nostris concedere vellemus Juris sui ad cautelam. Nos itaque peticioni sue tamquam Juste beniuole inclinati, huiusmodi testes suos per eum nobis nominatos, puta Stephanum Zappangyartho concivem nostrum et dominam consortem suam Juxta consuetudinem dicte Civitatis nostre coram nobis vocatos et accersitos ad fidem eorum deo debitam de subscriptis diligenter examinatos habuimus, Qui conscienciose et fide eorum Xiana mediante et concorditer confessi sunt in hunc modum, Quod cum alias condam Johannes Pothoch apud ipsos testes in lecto egritudinis decubuisset, Extunc licet ipsi testes sed et aly homines ipsum Johannem Pothoch vt Testamentum condere vellet sufficienter ammonuerint atque rogatum fecerint, Tamen Idem penitus nullum Testamentum facere voluisset prout neque fecisset, Immo tum certas litteras quibus testamentum quoddam tamquam sua in persona factum scriptum extitisset manibus eiusdem dedissent. Idem visis literis ipsis illas abiecisset et iam eo agonizante, cum vix loqui poterat et adhuc ad faciendum testamentum amonerent, non aliud ab eo intelligere nisi Gabrielem nominare audire potuissent. Quorumquidem testium fassiones presentibus literis nostris fideliter et conscienter inseri et inscribi facientes memorato Gaspar de Rakacza Juris sui ad cautelam duximus concedendas. Datum sub nostro minori Sigillo feria quarta In Vigilia celeberrime festivitatis ascensionis domini. Anno eiusdem Millesimo Quadringentesimo Nonagesimo Nono.
Ad Relacionem Blasy pellificis, Gregory paysos et Vincency Gwba chy Juratorum civium.
Papíron, a szöveg alatt papírszelet alá nyomott pecséttel, mely Pest város ma is ismeretes czímerének alakját viseli; körirata: SIGILLVM CIVITATIS PESTHIEN. Az okirat eredetije Lapispatakon, a Keczer cs. ltárában. Közli: Szalay József.