Egregie domine et frater Generosaque domina Soror mea dilectissima, post Salutem et meam commendacionem, vt audio vsque hodiernum diem non ertis immemorer mortis filioli vestri francisci condam bone et felicis memorie, lugubres enim vestes et squalidas barbamque prolixam defertis, quid hoc profuit iudicio prudentum ignoratur. Hester enim erat mulier prudentissima, deumque timens cum orabat exprimebat hos sermones: domine in dicione tua cuncta sunt posita et non est qui tue possit resistere voluntati, si igitur nemo est qui sue possit resistere voluntati, quid nos miseri et infelices nostris clamoribus et vlulatibus irritamus et prouocamus deum in iram ad propriam vindictam nostram, deus enim omnipotens nichil abstulit nisi id quod ipse ex sua pietate et misericordia vobis tribuit, facitis enim dicitisque oracionem dominicalem, in qua notanter exprimitur: fiat voluntas tua, et rogo non Egre feratis, vterque vestrum in illo articulo aliud dicit a veritate, quia contrariamini voluntati diuine, quod est vituperabile et detestabile in homine, qui non wlt agnoscere creatorem suum, vt habetur luce: Cognouit Bos et asinus etc., quid vlterius pro vestra reformacione dicam? Sanctus paulus cum fuit raptus in spiritu vsque ad tercium celum vidit archana que non licet homini loqui, tandem anhelans illam felicitatem in quam raptus fuerat ex quo nemo eo venire potest et neque vnquam venit nisi per dissolucionem corporis, propterea et ipse lete et iocunde dicebat: Cupio dissolui et esse cum Christo, rogo itaque vos et obsecro in visceribur ihesu Christi, non sitis vnamecum deo Creatori nostro ingrati, si enim vlterius ipse deus irritabitur et prouocabitur vestris clamoribus in iram, quamuis lento gradu procedit ira dei, nichi tamen aufferet vt premisi, nisi quod ipse vobis tribuit, dicatis itaque vno consorcio: si bona suscepimus de manu domini etc., et non sitis ingrati beneficiorum suorum, alias vosquoque expellemini de paradiso sicut Adam et Ewa fuerunt expulsi propter vicium ingratitudinis, quod deus auertat, penitenciam igitur de premissis agite ut habeatis vnacum filiolo vestro vitam eternam. datis in Thorna feria quarta post dominicam Reminiscere Anno Quingentesimo tercio.
Petrus de Twssa Archidiaconus de Thorna.
A levél másik oldalán: Item Residuum est, fratres religiosi more solito consueuerunt claudere et finire sermones eorum Elemosinis, sic egoque confisus in vobis ex quo careo frumentis si vos habundatis adeo et in tantum subueniatis cum aliquibus cubulis et hoc si comode et sine dampno vestro fieri poterit, scripsi eciam ad fratres meos vt huiusmodi frumenta saltem vsque cassowiam mitterent, rursum rogo deponatis Barbam illam spissam vt dicitur et date gloriam deo etc. Iterum valete.
Kivűl: Egregio domino Andree Generoseque domine Elizabeth Consorti eiusdem de Chychyr domino et sorori carissimo.
Papíron, zárlatán gyűrű-pecsét nyomaival; eredetije a Csicsery cs. ltárában. Közli: Nagy Gyula.