Nobilis nobis dilecte!
Intelligimus quod Regia Maiestas infra ibi ad Lyndwa descendere vellet, ideo committimus tibi, quatenus huiusmodi victualia ad Jobagiones imponere debeas: primo, ad quemlibet vnum Jobagionem vnum caponem et vnum pullum, ad duos Jobagiones vnam aucam* et vnum cubulum auene, ad vnum singulum Jobagionem duos panes albos, ad tres Jobagiones vnum quartale butiri wlgo meczel; et ista victualia inmediate committere debeas, vt sine omni mora ordinare et appromptuare debeant et parata apud se conservent, quia Regia Maiestas ad Papa et ad Castrumferreum infra descendet, et hominem habeas qui ad descensum sue Maiestatis attendere vigilare debeat, et antea ipsa victualia non exigas, excepta auena, nisi quando Regia Maiestas in Papa esset, sed auenam statim et inmediate exigere debeas, alia vero committas vt solummodo in promptu conseruent, quod dum exigere velles vt parata reddere possunt, hoc est quando in Papa esset et quousque ad Castrumferreum veniret et ibi esset, vt ipsa victualia exigere posses; et pro huiusmodi victualiis pullis et aucis domos ordinare debeas, et quousque tempus erit appromptuare debeas, et butirum eciani insimul cum auena exigere debeas; proventus vero nostros ordinarios pacifice permittas et stent in pace excepto vino. Sed tantummodo cum istis premissis victualiis hospitalitatem Regie Maiestati ordinare debeas, et prouentus nostros ordinarios cum illis insimul commiscere ne debeas si quos exegisti, sed in tali loco prouentus nostros collacare debeas, vt pacifice permanere possunt; et si ibi in Lyndwa domum habere non posses, tunc ad Nempthy illa deferre facias vt pacifice permaneant. Ceterum ista eciani cum domino Sigismundo Banffy participare debeas, vt et ipse simili modo ipsa victualia ad Jobagiones suos imponeret, vt non esset nostris Jobagionibus nimium onerosum, quia si Regia Maiestas descenderit; et sibi opportet suam Maiestatem hospitare sicuti eciam nobis. Et domos in Castro videlicet stube et alie domus, fornaces in stubis et fenestre bono modo sint preparate. Si vero dominus Sigismundus ad Jobagianes suos minus imponere vellet, tanc eciani tu eodemmodo ad Jobagiones nostros ipsa victualia imponere debeas sicuti eciam ipse. Tandem venare et feras captiuare faciatis, et ad quamlibet villam imponatis vt lepores captiuare debeat. Et insuper prout tibi scripsimus et commisimus, vt statim et quam citissime pecunias illas exigere debeas. Sed tamen interim labores piscine non ommittantur. Ex curia nostra Orbona, feria tercia in profesto beati Luce Ewangeliste. Anno domini 1525.
Johannes Banffy de Alsolyndwa, comes perpetuus comitatus de Werewcze ac pincernarum Regalium magister.
Kivűl: Nobili Nicolao Medessy provisori nostro de Alsolyndwa, nobis dilecto.
Zárt alakban, vörös viaszba nyomott gyűrű-pecsét nyomaival; eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. N. R. A. 1565. 8. Közli: Nagy Gyula.